Here the Ben. note is Mirum id videtur ac prima specie vix credibile, Marcellum ob impios errores ex ecclesia exiisee. Nam S. Athanasius suspectum illum quidem, sed tamen purgatum habuit, teste Epiphanio, Hæres. lxxii. lxxii. p. 837. Hinc illius discipuli communicatorias beatissimi papæ Athanasii litteras ostenderunt confessoribus Ægyptiis, ibid. p. 843. Testatur idem Epiphanius varia esse Catholicorum de Marcello judicia, aliis eum accusantibus, aliis defendentibus, p. 834. Paulinus ejus discipulos sine discrimine recipiebat, ut in superiore epistola vidimus. Ipse Basilius in epist. 69 queritur quod eum Ecclesia Romana in communionem ab initio suscepisset. Quomodo ergo exiise dicitur ex Ecclesia qui tot habuit communicatores? Sed tamen S. Basilii testimonium cum sua sponte magni est momenti (non enim ut in dijudicandis Marcelli scriptis, ita in ejusmodi facto proclive fuit errare), tum etiam hoc argumento confirmatur quod Athanasius extremis vitæ suæ annis Marcellum a communione sua removerit. Neque enim, si semper cum eo communicasset Athanasius, opus habuissent illius discipuli confessione fidei ad impetrandam confessorum Ægyptiorum communionem: nec Petrus Athanasii successor canones violatos, concessa illis communione, quereretur, ut videmus in epistola sequenti, si Ægyptum inter ac Marcellum ejusque clerum et plebem non fuisset rupta communio. Videtur ergo Marcellus sub finem vitæ aliquid peccasse, quod Athanasium ab ejus communione discedere cogeret: et cum jamdudum a tota fere oriente damnatus esset, amissa Athanasii communione, quæ unicum fere illius refugium erat, desertus ab omnibus videri debuit, nec ei nova ignominia notato prodesse poterat concessa olim a Romana Ecclesia communio.
Editorial footnote · The Letters, Chapter uncertain; original source section: Letter 265, editorial note cite_note-9 · Original source